- CYDONIA Mala
- CYDONIA MalaGraecis dicta sunt, quae Cotonea Latinis, a Cydone, Cretensium praecipuâ urbe, unde ea allata primitus. Ea indigitat Virgil. Ecl. 2. v. 51.Ipse ego cana legam tenerâ lanugine mala.Inter coetera enim multâ lanugine sunt conspicua, incisurisque distincta. Color eorum aureus, unde Aurea eidem, Ecl. 3. v. 71.Aurea mala decem misi, cras altera mittam.Ubi citrea non posse intelligi, quod alii malint, hinc probat Vir doctus, quod citrus arbor non sic fuerit in Italia, Virgilii tempore, imo nedum Plinii aetate, ut Pastori obvia essent pretiosa illa poma, quae amicae mitreret. At cydonia passim proveniebant, etiamque in sepibus colligebantur, reste Pliniô, loc. cit. Hinc ibid. v. 70. legas,Quod potui, puero silvestri ex arbore lectaAurea mala decem misi.Adde quod in Curia Conservatorum Herculis signum aereum visebatur manu gestare tria mala Cotonea, non citria, uti testatur Pierius in Hieroglyph. Veniunt illa raro cruda in cibum: decocta vero hieme cum saccharo et cinnamomo, summam obtinent in mensis auctoritatem. Servantur enim saccharô condita, haud secus ac melle olim, quod Martialis observavit, l. 13. Epigr. 24.Si tibi Cecropiô saturata Cydonia mellePonentur, dicas: haec melimeal mihi.Apud Romanos Graecosque inter ritus Nuptiales, pomi Cydonii quoque gustatio fuit. Quo de sic Alciatus,Poma novis tribui debere Cydonia nuptisDicitur antiquus constituisse Solon.Grata ori et stomacho cum sint, ut et halitus illisSit suavis, blandus manet et ore lepos.Quô eôdem fine Parthorum proceres grana eius incoquere esculenris solitos, legimus etc. Vide Auctorem Anonymum Sinae et Europae p. 1018. et plura hanc in rem sura, ubi de malis Cotoneis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.